monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26 > Epistula 44 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 18 > Epistula 49 > Epistula 59 > Epistula 22 > Epistula 25 > Epistula 11 > Epistula 38 > Epistula 17 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 18 <<<     >>> Epistula 20

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 19

0 Scr. Romae circ. vii K. Iun. a. 711 (43). CICERO PLANCO.1 quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. dices: 'quid antea?' semper equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum. 2 sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei publicae causa; sed me hercules in ea conservanda iam defatigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere; quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
Cicero HOME

bav598.154 bsb125735.133 uldBPL49.96