monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 16 <<<     >>> Epistula 18

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 17

0 Scr. in itinere ad Lepidum xiv aut xiiii K. Iun, a. 711 (43). PLANCUS CICERONI1 Antonius id. Mai. ad forum Iuli cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad forum Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum. 2 fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei publicae se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem publicam nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. 3 Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re publica administranda uterer. in ea re studium mihi suum L. Gelliusde tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei publicae cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.
Cicero HOME

bav598.153 bsb125735.132 uldBPL49.95

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik