monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 15 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 16

0 Scr. Romae c. ex. m. Mai. a. 711 (43). CICERO PLANCO.1 nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras. redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi. sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus. cum rebus enim ipsis essent et studiiso beneficiisque in rem publicam gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis. flagitare senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris. ille se considerare velle. cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit; ego eam sententiam dixi, cui sunt adsensi ad unum. ea quae fuerit ex senatus consulto cognosces. 2 tu quamquam consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus tam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei publicae ducet sequare, cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto, quicquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum.
Cicero HOME

bav598.153 bsb125735.131 uldBPL49.95

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik