monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 15
0 Scr. in Gallia Narbonensis cis Isaram circ. iii id. Mai. a. 711 (43). PLANCUS CICERONI1 his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem publicam putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei publicae tulit fructum. namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur. profeci. 2 itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt. quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi. 3 adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re publica alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai.; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. 4 si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.
Cicero HOME
bav598.152 bsb125735.131 uldBPL49.94
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik