monumenta.ch > Cicero > Epistula 7 > Epistula 19 > Epistula 16 > Epistula 11 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 76 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 3 > Epistula 20 > Epistula 15 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 13 <<<     >>> Epistula 15

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 14

0 Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43). CICERO PLANCO S.1 o gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis! atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere. 2 equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae temporibus admonitum tecum et cum re publica esse facturum. in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi belli relinquatur. quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.
Cicero HOME

bav598.152 bsb125735.130 uldBPL49.94

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik