monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 13

0 Scr. Romae circ. v Id. Mai. a. 711 (43). CICERO PLANCO.1 ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu. 2 ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re publica deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit πτολιπόρθιον.
Cicero HOME

bav598.152 bsb125735.130 uldBPL49.94