monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 6
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 5 <<<     >>> Epistula 7

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 6

0 Scr. Romae xiii K. Apr. vesperia. 711 (43). CICERO PLANCO.1 quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima fuerunt senatui, populo Romano probatissima; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est. sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere. 2 me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate coniunxeris. seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt. 3 complures in perturbatione rei publicae consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem publicam consularis. talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu. haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces. D. xiii K. Apr.
Cicero HOME

bav598.147 bsb125735.126 uldBPL49.89

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik