monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 2
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 1 <<<     >>> Epistula 3

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 2

0 Scr. Romae inter xiii K. et iii Non. Oct. a. 710 (44). CICERO PLANCO S.1 meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores. 2 quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.
Cicero HOME

bav598.145 bsb125735.124 uldBPL49.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik