monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1
>>> Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 2

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 1

0 Scr. Romae paulo post xiii K. Oct a. 710 (44). CICERO PLANCO.1 et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei publicae sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui; cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas, non modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. itaque mihi maximae curae est non de mea quidem vita cui satis feci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit ut possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere. quae potest enim spes esse in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis? 2 sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem publicam omni cogitatione curaque incumberes. quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae. 3 sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei publicae consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum. 4 Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.
Cicero HOME

bav598.142 bsb125735.123 uldBPL49.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik