monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 73 > Epistula 23
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 22 <<<     >>> Epistula 24

Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 23

0 Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46). CICERO PAETO.1 heri veni in Cumanum, cras ad te fortasse; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
Cicero HOME

bav598.140 bsb125735.121 uldBPL49.85