monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75 > Epistula 10 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 20 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 21

0 Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46). CICERO PAETO S.1 ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires, si consequi non posses. cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius ἀπότευγμα meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus. 2 sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consul cum eodem fuisset, annis post Romam conditam cccxii; sed tum Papisii dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consul cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus; deinde L. Masso aedilicius; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde Carbones et Turdi insequuntur. 3 hi plebeii fuerunt; quos contemnas censeo; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re publica Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram; quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tribusus plebis seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare; plebeii quam fuerint importum vides.
Cicero HOME

bav598.138 bsb125735.119 uldBPL49.84

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik