monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 41 > Epistula 36 > Epistula 12 > Epistula 69 > Epistula 19 > Epistula 25 > Epistula 30 > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 34 > Epistula 60 > Epistula 24 > Epistula 73 > Epistula 26 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 20
0 Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46). CICERO PAETO.1 dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere; me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse; habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea, quae solebas antea laudare, 'o hominem facilem! o hospitem non gravem!' abierunt; nam omnem nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas; etsi numquam plura praedia habuisti. 2 proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat; ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam insolentes sint; dediscendae tibi sunt sportellae et artolagyni tui. nos iam †ex†artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. sed vide audaciam; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari. 3 haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior. Inde corpori omne tempus datur. patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
Cicero HOME
bav598.137 bsb125735.119 uldBPL49.84
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik