monumenta.ch > Cicero > Epistula 12 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 18 <<<     >>> Epistula 20

Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 19

0 Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). CICERO S. D. [L. PAPIRIO] PAETO.1 tamen a malitia non discedis; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis: 'quid noster Paetus?' at ille adiurans nusquam se umquam libentius. 2 hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.
Cicero HOME

bav598.137 bsb125735.119 uldBPL49.83

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik