monumenta.ch > Cicero > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 12
0 Scr. in Cumano m. Dcc. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE.1 gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si ita tibi conveniat, dimittere. 2 oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. itaque eam tibi misi; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera. tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.
Cicero HOME
bav598.132 bsb125735.106 uldBPL49.72