monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 32 > Epistula 26 > Epistula 77 > Epistula 10a > Epistula 23 > Epistula 73 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 34a > Epistula 17 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 11

0 Scr. in Attici Ficuleano paulo post xii K. Mai. a. 709 (45). CICERO DOLABELLAE S.1 vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus ; quem ferrem certe moderatius,si te haberem; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret. sed quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te possim iuvari; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti. 2 quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad scribendum.
Cicero HOME

bav598.131 bsb125735.106 uldBPL49.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik