monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 1 > Epistula 37 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 36 > Epistula 53 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 9 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 64 > Epistula 14 > 2 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 2 > Epistula 77 > Epistula 28 > 7 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 61 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 68 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 65 > 9 > Epistula 63 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 57 > Epistula 7 > Epistula 7 > Epistula 50 > Epistula 58 > Epistula 5 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 8 <<< >>> Epistula 10
Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 9
0 Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. 706 (48). DOLABELLA S. D. CICERONI.1 s. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te omnia. etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices. 2 animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. quam ob rem quid aut ille sperare possit aut tu animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit consili capies. illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. satis factum est iam a te vel officio vel familiaritati, satis factum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu probabas. 3 reliquum est, ubi nunc est res publica, ibi simus potius quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. qua re velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat.
Cicero HOME
bav598.130 bsb125735.105 uldBPL49.71
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik