monumenta.ch > Cicero > Epistula 7 > Epistula 19 > Epistula 16 > Epistula 11 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 76 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 3 <<<     >>> Epistula 5

Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 4

0 Scr. in Tusculano inter viii et iv Id. Iun. a. 708 (46). CICERO VARRONI1 Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, τ<ων> ἀδυνάτων est te venire. nunc vide utra te κρίσις magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur ; hoc etiam κατὰ Χρύσιππον δυνατὸν? est. de mihi gratum est; nam id etiam Attico mandaram. tu si minus ad nos, nos accurremus ad te; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.
Cicero HOME

bav598.128 bsb125735.92 uldBPL49.69