monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 32 > Epistula 12 > Epistula 5b > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 59 > Epistula 11 > 12 > Epistula 19 > 5 > Epistula 16 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 76 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 3 > Epistula 15 > Epistula 22 > Epistula 10 > 3 > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 25 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 9, Epistula 2 <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad familiares, 9, Epistula 3
0 Scr. Romae paulo ante ep. 2. CICERO VARRONI1 etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur γλαῦκ' εἰς Ἀθήνας? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur facies.
Cicero HOME
bav598.128 bsb125735.91 uldBPL49.69
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik