monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 8, Epistula 16 <<<
Cicero, Ad familiares, 8, Epistula 17
0 Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48). CAELIUS CICERONI S.1 ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, quom tu profectus es ad Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit; nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. tu [tu] porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti. neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. 2 quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua exspectate; vos invitos vincere coegero. †Arruntanum me Catonem†; vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini intellegere, qua nos pateamus et qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec? vestras copias non novi; nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
Cicero HOME
bnf17812.95 bsb125735.90 uldBPL49.66
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik