monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 30 > 10 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 23 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 35 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 19 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 24a > Epistula 15 > Epistula 6 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 10 > Epistula 20 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25a > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 8, Epistula 12 <<< >>> Epistula 14
Cicero, Ad familiares, 8, Epistula 13
0 Scr. Romae ex. m. Mai. aut in. Iun. a. 704 (50). CAELIUS CICERONI S.1 gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum iri; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. deinde, quod maximum est, ego illum valde amo. 2 voles scire Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse; nam cum intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis plebis censebat, frequens senatus in alia omnia iit. stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat. transierant illuc, rationem eius habendam qui exercitum neque provincias tradere. quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam; quidnam rei publicae futurum sit, si aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.
Cicero HOME
bnf17812.95 bsb125735.87 uldBPL49.65
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik