monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 8, Epistula 11 <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad familiares, 8, Epistula 12

0 Scr. Romae m. Oct. a. 704 (50) CAELIUS CICERONI SAL.1 Pudet me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus, ut ea solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. Postea quam vero comperi eum collegium tentasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram impetrare a me non potui. 2 Quid ergo est? tamen quasi *** aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Postea quam illum ne cui satisfacere quidem me dignum habere sensi, malui collegae eius, homini alienissimo et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causa inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non destitit arcessere Polam Servium accusatorem, inire cum Domiti consilia. 3 Quibus cum parum procederet, ut ulla lege mihi poneret accusatorem, compellari ea lege me volerunt, †qua dicere†non poterant: insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet, nihil vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. 4 Conturbat me more servi huius, qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio: scis Domitio comitiorum diem timori esse? te exspecto valde et quam primum videre cupio; a te peto, ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.
Cicero HOME

bnf17812.95 bsb125735.87 uldBPL49.65