monumenta.ch > Cicero > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 20 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 22 > Epistula 29 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 15 > Epistula 12 > Epistula 10 > Epistula 9 > Epistula 25 > Epistula 1 > Epistula 15 > Epistula 12 > Epistula 19 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 22 > Epistula 15 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 10 > Epistula 73 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 32 > Epistula 2 > Epistula 33 > Epistula 7 > Epistula 23 > Epistula 29 > Epistula 25 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 13a > Epistula 25 > Epistula 33
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 32 <<<
Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 33
0 Scr. in Tusculano circ. med. m. Quint a. 708 (46) M. CICERO S. D. VOLUMNIO.1 quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. nos enim piane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, amissis, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.' 2 sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum occupationum. quas si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. nam et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris tuis quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis. mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui tu vellem ne veritus esses ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.
Cicero HOME
bnf17812.92 bsb125735.94 uldBPL49.62
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik