monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 31
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 30 <<<     >>> Epistula 32

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 31

0 Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44) CICERO CURIO S. D.1 facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior. 2 Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:
Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.
ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re publica intereat.
Cicero HOME

bnf17812.92 bsb125735.93 uldBPL49.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik