monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 27 <<<     >>> Epistula 29

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 28

0 Scr. Romae m. Sextil. ut vid. 708 (46). M. CICERO S. D. CURIO.1 Memini, cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum; erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs fuit, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae: nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus; quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest? 2 Sed, quod tu, cui licebat, pedibus es consecutus, ut ibi esses, "ubi nec Pelopidarum" - nostri cetera -, nos idem prope modum consequimur alia ratione; cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sententiem civem videre, abdo me in bibliothecam. Itaqua opera efficio tanta, quanta fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare. 3 sed mehercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis me, sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam, ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. Nec vero nunc quidem culpa in eo est, in cuius potestate omnia sunt - nisi forte id ipsum esse non debuit -; sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt, ut de praeteritis non sit querendum. Reliquam spem nullam video; quare ad prima redeo: sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter, si casu.
Cicero HOME

bnf17812.91 bsb125735.103 uldBPL49.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik