monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52 > Epistula 7 > Epistula 35-36 > Epistula 13-14 > Epistula 14-15 > Epistula 13 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 28 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 7 > Epistula 4 > Epistula 25
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 24 <<< >>> Epistula 26
Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 25
0 Scr. in Tusculano (ineunte m. Octobri?) a. u. c. 709 (45) M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.1 Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est: domo petes, cum libebit. Quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus γέλωτα σαρδάνιον. Sed heus tu, manum de tabula; magister adest citius, quam putaramus; vereor, ne in catonium Catoninos. 2 Mi Galle, cave putes quidquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: "cetera labuntur. " Secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris: praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene, videro, sed, quidquid est, nostrum est. Urge igitur nec transversum unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex; atque equidem aliquantum iam etiam noctis assumo.
Cicero HOME
bnf17812.91 bsb125735.102 uldBPL49.60
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik