monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 21 <<< >>> Epistula 23
Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 22
0 Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44) CICERO TREBATIO S.1 Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M. Manilium, M. Brutum sensisse: ego tamen Scaevolae et Testae assentior.
Cicero HOME
bnf17812.90 bsb125735.101 uldBPL49.60