monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 73 > Epistula 23 > Epistula 10a > Epistula 77 > Epistula 26 > Epistula 32 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 10b > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 24 > Epistula 17 > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 20 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 21

0 Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44) CICERO TREBATIO S.1 Sili causam te docui. is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'si bonorum Turpiliae possessionem Q. Caepio praetor ex edicto suo mihi dedit,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Offilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem. nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME

bnf17812.90 bsb125735.101 uldBPL49.60