monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 19 <<<     >>> Epistula 21

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 20

0 Scr. Veliae xiii K. Sext. a. 710 (44). CICERO TREBATIO S.1 amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. sed quid ego dicam 'te,' quem quis non amat? Rufio me dius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. sed te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris. quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. tu si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris. 2 sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis. 3 ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli Νίκωνος περὶ Πολυφαγίας. O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur. ventus increbrescit. cura ut valeas. xiii K. Sext. Velia.
Cicero HOME

bnf17812.90 bsb125735.100 uldBPL49.59

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik