monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 13 > 2 > Epistula 15 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 18 <<<     >>> Epistula 20

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 19

0 Scr. Regii K. Sext. u. 710 (44) CICERO TREBATIO S.1 epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus. vide quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore vinco. verum tamen quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui. itaque ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit. sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. non longe abieris; num ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant. quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut vero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere; in qua quidem nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. v K. Sextil. Regio.
Cicero HOME

bnf17812.90 bsb125735.100 uldBPL49.59