monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 30 > 10 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 23 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 35 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 19 > Epistula 28 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 15 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 16

0 Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54) M. CICERO S. D. TREBATIO.1 in 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi vetule, non sero. primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis φιλοθέωρον te praebuisti, plane non reprehendo. nunc vero in hibernis [in]tectus mihi videris itaque te commovere non curas.
Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.
2 ego si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: 'oro te, quis tu es? ' sed me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses. 3 quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.
Cicero HOME

bnf17812.89 bsb125735.98 uldBPL49.58

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik