monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 14 > 1 > Epistula 20 > Epistula 69 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 54 > Epistula 19 > Epistula 14 > Epistula 15 > 3 > Epistula 16 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 21a > Epistula 57 > Epistula 27 > Epistula 58 > Epistula 47 > Epistula 56 > Epistula 15 > Epistula 66 > 1 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 21 > Epistula 39 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 14 <<<     >>> Epistula 16

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 15

0 Scr. Romae m. Iun. a. 701 (53) CICERO TREBATIO.1 quam sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum. 2 sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. quom vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. mihi crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. cura ut valeas.
Cicero HOME

bnf17812.89 bsb125735.98 uldBPL49.58