monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52 > Epistula 7 > Epistula 35-36 > Epistula 13-14 > Epistula 14-15 > Epistula 13 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 11 <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 12

0 Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53) CICERO TREBATIO.1 mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod &8224; Zeius &8224;, familiaris meus. 2 sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'ut inter bonos bene agier oportet'? quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'communi dividundo', quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'Iovem lapidem iurare', cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris πολιτεύεσθαι non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodum est, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.
Cicero HOME

bnf17812.89 bsb125735.97 uldBPL49.58