monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 13 > 2 > Epistula 15 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 10 <<< >>> Epistula 12
Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 11
0 Scr. fort. in Tusculano m. Ian., ut vid., a. 701 (53). CICERO TREBATIO.1 nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent. satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? 2 sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti. 3 haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.
Cicero HOME
bnf17812.89 bsb125735.97 uldBPL49.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik