monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 7, Epistula 3 <<< >>> Epistula 5
Cicero, Ad familiares, 7, Epistula 4
0 Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARIO.1 A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. te cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. cura igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.
Cicero HOME
bnf17812.88 bsb125735.83 uldBPL49.56