monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21 > Epistula 13 > 2 > Epistula 15 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 55 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 6, Epistula 21 <<<    

Cicero, Ad familiares, 6, Epistula 22

0 Scr. Romae m. Maio a. 708 (46). CICERO DOMITIO.1 non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium desset, nec quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec quamquam nihilo meliora sunt nunc etiam atque etiam multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam nullas malui. 2 ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed cum consili tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. 3 ego quid possim nescio vel potius me parum posse sentio; illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantissimam, detuli. si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio diligenterque curabo. vale.
Cicero HOME

bnf17812.86 bsb125735.79 uldBPL49.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik