monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 55 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 13a > Epistula 60 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 6, Epistula 16 <<<     >>> Epistula 18

Cicero, Ad familiares, 6, Epistula 17

0 Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44). CICERO BITHYNICO.1 Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam tum velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris; 2 scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. gratissima mihi tua voluntas est facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut vale[a]nt, coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae voluntas.
Cicero HOME

bnf17812.85 bsb125735.77 uldBPL49.53