monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 6, Epistula 10 <<< >>> Epistula 12
Cicero, Ad familiares, 6, Epistula 11
0 Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45). M. CICERO S. D. TREBIANO.1 Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris. 2 quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est eaque te uti facile patior cum apud alios tum me hercule apud Sironem, nostrum amicum. quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. te cupio videre quam primum.
Cicero HOME
bnf17812.84 bsb125735.74 uldBPL49.52
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik