monumenta.ch > Cicero > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 20
0 Scr. ad urbem paulo post prid. non. Ian. a. 705 (49) CICERO RUFO.1 quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses; quare, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo. ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset: a quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis - de ceteris rebus affirmare non possum - nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse. 2 quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci, ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me poenitebit: totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi; tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti; rationes confectae me absente sunt tecum, ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem; ita accepi librum a meo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo. si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit, ne quid aliter, ac tibi et honestum et utile esset, referretur, non habui, cui potius id negotii darem, quam cui dederam. illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laodiceensem et Apameensem, quae nobis maximae videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas collatas deponeremus. itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes referre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem; quamobrem *** 3 de Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus, tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri. neque id erat HS XXX, ut scribis, sed HS XIX; erat enim curata nobis pecunia Valerii mancipis nomine, ex qua reliquum quod erat, in rationibus rettuli. sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo nec scisse me quidquam nec cogitavisse, scribam, quidquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, retulisse; prudentiae, quod rem a me non insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. nam et Volusii liberandi meum fuit consilium et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est, quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere; sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium. 5 nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur; id ego agnovi meo iussu esse factum: qua pecunia Pompeius est usus, ut ea, quam tu deposueras, Sestius; sed hoc ad te nihil intellego pertinere: illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset; quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare. 6 sicut scribis, tibi id esse referendum, item ipse sentio, neque in eo quidquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem. nam de HS. nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit; sed, si quid est, quoniam de λογείᾳ parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est: te certe in pecuniae exactae ita efferre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit, sunt enim alii peritiores. Illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim. 7 quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militares et praefectos et contubernales dumtaxat meos delatos esse: in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer; de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro, genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat. 8 reliquum est de HS. centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse allatas, non mei errati, sed tui, in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tullii; sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decesseramus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse, sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS. centum milibus sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt. 9 simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse, id fuisse HS. XXII, eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse; quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS. centum milibus aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS. centum milibus tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo; ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur non scindi velim, causa nulla est.
Cicero HOME
bav492.218 bnf17812.80 bsb125735.62 uldBPL49.45
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
monumenta.ch > Cicero > Epistula 20
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik