monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 10 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 11 > 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 53 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 67 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 28 > Epistula 31 > Epistula 26 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 18 <<< >>> Epistula 20
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 19
0 Scr. in Cumano inter III. Kal. Mai. et VI. Non. Mai. a. 705 (49) CICERO RUFO.1 etsi mihi numquam dubium fuit, quin tibi essem carissimus, tamen quotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore, quam in provincia fuisses - etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest -, quo liberius iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et his proximis litteris magnum cepi fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te mecum, quodcumque cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quidquam potest. 2 mihi consilium captum iamdiu est, de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consilii tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse officii vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita - non enim dimittam pudorem in rogando meum -: si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam, et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor; est enim res profecto maxima: quid rectum sit, apparet; quid expediat, obscurum est, ita tamen, ut, si nos ii sumus, qui esse debemus, id est, studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus, quin ea maxime conducant, quae sint rectissima. quare tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem nec continuo poteris, omnia tibi ut nota sint, faciam. quidquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
Cicero HOME
bav492.216 bnf17812.79 bsb125735.61 uldBPL49.45
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik