monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 15 > Epistula 4 > Epistula 1 > Epistula 12 > Epistula 6 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 30 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 13 <<<     >>> Epistula 15

Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 14

0 Scr. Romae vii Id. Mai. a. 709 (45) L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F.1 S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius, quam soleo. Te requisivi saepius, ut viderem: Romae quia postea non fuisti, quam a me discesseras, miratus sum; quod idem nunc miror. non habeo certum, quae te res hinc maxime retrahat: si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium; nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requirem quaerat ex magnis occupationibus, vel eruditio, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, te ipsum laudibus illustret; 2 sin autem, &8224; sicut &8224; hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, nec possum te non - si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus - accusare: quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelleges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat? 3 quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam. cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio: cupio deterrere, ne permaneas in incepto. nunc duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas. vale.
Cicero HOME

bav492.209 bnf17812.78 bsb125735.58 uldBPL49.43

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik