monumenta.ch > Cicero > Epistula 23 > Epistula 29 > Epistula 25 > 1 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 5 > 1 > Epistula 4 > Epistula 13a > 3 > Epistula 25 > Epistula 3 > Epistula 33 > Epistula 29 > Epistula 13b > Epistula 6 > 2 > Epistula 6 > Epistula 29 > 1 > Epistula 16 > Epistula 6 > Epistula 17 > Epistula 7a > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 29 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6a > 2 > Epistula 35-36 > Epistula 12 > 1 > Epistula 9 > Epistula 19 > Epistula 6 > Epistula 8 > Epistula 1 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 10b <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 11

0 Scr. Romae ex m. Oct. a. 709 (45) M. CICERO VATINIO IMP. S.1 grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare; nec enim tu mihi habuisti mode gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti; quamobrem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces. 2 quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quidquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia, quae ea vellet, summo studio curaque facturum: itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur. 3 de Dionysio, si me amas, confice: quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.
Cicero HOME

bav492.202 bnf17812.77 bsb125735.54 uldBPL49.41

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik