monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 73 > Epistula 23 > Epistula 10a
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 10b

Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 10a

0 Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44) VATINIUS CICERONI SUO S.1 S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mihi dura imperas: de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. Apage te cum nostro Sex. Servilio - nam mehercule ego quoque illum amo -; sed huiusce modi vos clientes, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, cives Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. 2 sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia mehercule cupio, quae tu mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono: quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, naves expugnatas, fratres, liberos, parentes occisos actiones expostulant? si mehercules Appii os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. Defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est. 3 nos, si quid erit istic opus, tu defendes: Caesar adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta: haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores.
Cicero HOME

bav492.200 bnf17812.76 bsb125735.54 uldBPL49.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik