monumenta.ch > Cicero > Epistula 7 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 8 <<< >>> Epistula 10a
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 9
0 Scr. in castris Naronae a. d. V Id. Quint. a. 709 (45) VATINIUS IMP. CICERONI SUO1 S. V. B. E. E. V. si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult: non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an verear, ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? quare, si me, sicut soles, amas, suscipe me totum atque hoc, quidquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte fuerit, qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi. 2 dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse; de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi, et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. tu nos fac ames. vale. A. d. V. Idus Quinctilis ex castris Narona.
Cicero HOME
bav492.199 bnf17812.76 bsb125735.53 uldBPL49.40
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik