monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 7 <<<     >>> Epistula 9

Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 8

0 Scr. Romae m. Ian. a. 700 (54) M. CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO.1 quantum &8224; ad &8224; meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eiusmodi, quod silentio posset praeteriri: nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi, quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iamdiu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi. 2 neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. 3 quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. si quae interciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra; is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei publicae tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore. 4 quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate, ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. In quo, etiamsi multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus, tum Crassis tuis iudicibus omnes facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit. 5 has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum: quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae, sed etiam constantiae meae causa permanebo. quamobrem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere: me, si quid ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quidpiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum, ut intellegeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. quamobrem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus, minimis maximis mediocribus, rebus, ut ad hominem amicissimum, et tuis praecipias, ut opera consilio, auctoritate gratia mea sic utantur in omnibus, publicis privatis, forensibus domesticis, tuis amicorum hospitum clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.
Cicero HOME

bav492.197 bnf17812.76 bsb125735.52 uldBPL49.40

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik