monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 6 <<< >>> Epistula 8
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 7
0 Scr. Romae m. Apr. a. 692 (62) M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI1 S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere. 2 ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus officii residere facillime patior: illud non dubito, quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit. 3 ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes; sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.
Cicero HOME
bav492.189 bnf17812.76 bsb125735.52 uldBPL49.40
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik