monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 4 <<< >>> Epistula 6
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 5
0 Scr. Romae ex m. Nov. aut in Dec. 692 (62) M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.1 etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias - non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem -, tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem. 2 ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment. 3 ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant; quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam, ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et cuiusmodi, poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas: hoc mihi nihil gratius facere potes.
Cicero HOME
bav492.184 bnf17812.75 bsb125735.50 uldBPL49.39
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik