monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 7 > Epistula 9 > Epistula 29 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 5, Epistula 2 <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad familiares, 5, Epistula 3
0 Scr. in Hispania cit. a. 698 (56) Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI1 hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. 2 de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
Cicero HOME
bav492.184 bnf17812.75 bsb125735.50 uldBPL49.39