monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 4, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 4, Epistula 11

0 Scr. Mytilenis m. Oct a. 708 (46). MARCELLUS CICERONI S.1 plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum consilio. res quem ad modum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. 2 reliqua sunt eius modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eius modi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intellegas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. vale.
Cicero HOME

bav492.184 bnf17812.73 bsb125735.44 uldBPL49.36