monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 24 > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 26 > Epistula 24 > Epistula 3 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 4, Epistula 9 <<< >>> Epistula 11
Cicero, Ad familiares, 4, Epistula 10
0 Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46). CICERO MARCELLO S.1 etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum venias, venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.
Cicero HOME
bav492.184 bnf17812.73 bsb125735.44 uldBPL49.35
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik