monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 19

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 18

0 Scr. Laodiceae in m. Mai. a. 704 (50) M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR.1 officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur. 2 sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. et hercule sine dubio erit ignominia. habes enim neminem honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratris summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos plebis per triennium fore. 3 tempora autem rei publicae qualia futura sint quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? qui si se dignum maioribus suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. tu quod egeris, id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio consules.
Cicero HOME

bav492.174 bav598.195 bnf17812.63 bsb125735.20 uldBPL49.23

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik